Salvete, lectrices et lectores Latini.
Quae est
Sulpicia?
Sulpicia nomen fuit duabus poetriis Romanis.
Sulpicia (I) prima, quae Augusto regnante floruit, dicitur unica
poetria Romana esse, cuius carmina tradita sunt. Quae inveniri possunt in tertio libro
Corporis Tibulliani (c.13 – 18): in ea collectione carmina eorum poetarum sunt, qui in circulo
Messallae numerabantur. Filia sororis (vel fratris?) Messallae erat, quae amorem suum Cerinthi cantat.
Sulpicia (II) altera, quae dicitur Minor, sub imperio
Domitiani vixit. A
Martiale (
x. 35,
38) laudata est, qui eam comparavit cum poetria Graeca
Sapphone.
Sulpicia quoque est nomen mihi, auctrici huius paginae interretialis, ubi nuntia et symbolae et opera et epistulae et praesertim poesis et carmina et acta feminarum Romanarum et aliarum antiquarum aut recentiorum atque etiam earum quae nostris in temporibus Latine scribimus, edita erunt.
Sed de me plura alio die.
Spero fore ut omnes
Sulpiciam legatis!