11/07/2011

Plus oculis amare et medullis


Quod genus amoris vel dilectionis sit "plus oculis amare et medullis", me interrogo, carmine hoc lecto quod pactum est a poeta Claudio Fr. Fraguerio ex Academia Gallica et dicatum ad Nicolaum Remundum:

Ni te plus oculis amem et medullis,
Vita non mihi vita sit, sed orci
Fumus ac tenebrae et situs: sed illud
Non est, at bona lux, lepor venusque,
Nam te plus oculis amo et medullis.
____________________________________________________________________________________
Cat. carm. 14a: Ni te plus oculis meis amarem   //   Cat. carm. 3, 4: quem plus illa oculis suis amabat    //   Plaut. Most. 86: videas eam medullitus me amare  //   Tib. 3, 1, 25: teque suis iurat caram magis esse medullis  //  Ov. Trist. 1, 5, 9: haec mihi semper erunt imis infixa medullis   //    Cic. Epist. ad At. 15, 4, 3: quae 'mihi sunt inclusa medullis'