Sī darent Deī tua lābra blandō
stringere amplexū, fierem beāta.
Nē bibam immō mī miserae tua obstant
mellea vīna.
Sunt enim Deī minimē suāvēs,
quī puellam Sulpiciam vetantēs
mella Cerinthī bibere abnuant et
dulcia mulsa.
Sī darent Deī tua lābra blandō
stringere amplexū, fierem beāta.
Nē bibam immō mī miserae tua obstant
mellea vīna.
Sunt enim Deī minimē suāvēs,
quī puellam Sulpiciam vetantēs
mella Cerinthī bibere abnuant et
dulcia mulsa.
Vōs quae limpidam aquam colitis, virginēs,
Dīlectō, ut properet, dīcite nunc citō,
Frondēs arboribus nam redeunt rubrae,
Fātō saucia langueō.
Ille diēs miserī fātum mihi nectit amōris:
Naufragium mentis lūx fuit illa meae.
Laesa silentiō eram noctis caecae furibundō:
Contigit ingeniō digna ruīna meō.
Hūc feror atque illuc, nec vīvere sīc mihi ventō
Nec placet insānae pandere vēla salō.
Sīn crās tempestas submerserit saeva carīnam,
Naufragiī tabulās colligat ille meī.