12/12/2010

Incorporea

Tangere enim et tangi, nisi corpus, nullam posse rem ait Lucretius. Etenim varios rerum sentimus odores nec tamen ad nares venientes cernimus umquam nec calidos aestus tuimur nec frigora quimus usurpare oculis nec voces cernere suemus; quae tamen omnia corporea constare necesse est natura, quoniam sensus impellere possunt.
Tu tamen, cuius odores nec sentire varios possim nec vocem ad aures venientem cernam umquam nec calidum halitum oculis manibusque usurpare queam, utrum corpus sis an potius incorporeus, me interrogo, quamvis affectus sensusque diversos impellere possis meum in corpus.
In supervacuis subtilitas teritur.

21/11/2010

Obscuritas

Versio imperfecta


Amo te veluti stirps quae numquam florescet
servans interiorem occultamque lucem florum,
sed amoris gratia intra me obscure vivit
aroma quod ima ex terra ascendit pressum.


10/10/2010

Pone metum

 Mixtura

Pone metum, Cerinthe: Eros non laedit amantes.
  Tu modo semper ama; salva puella tibi est.
An metuis, avis efficiar ne forte fruendo
  et sine te sedes evolem ad aetherias?
Pone metum, Cerinthe: tuos quaecumque tenebit
  Ora oculos claros, caelum erit illa mihi.

28/09/2010

Avena


Extremum carmen revocemus, Battare, avena.
Dulcia amara prius fient, et mollia dura,
candida nigra oculi cernent et dextera laeva,
migrabunt casus aliena in corpora rerum,
quam tua de nostris emigret cura medullis.
Quamvis ignis eris, quamvis aqua, semper amabo :
gaudia semper enim tua me meminisse licebit.


[Appendix Vergiliana, Dirae 97-103]

17/09/2010

Rara humanaque verba

Non tantum me oculi nigri, facundia, risus,
  nec nitor incedit, blanditiave tuae,
quantum "ignosce, precor, mihi" rara humanaque verba
  me cepere tua, ut diligam amemque simul.

Anna Elissa Radke, Carmina recentissima.

06/09/2010

Vobis, o pulchrae!


ταὶς κάλαισιν ὔμμι <τὸ> νόημμα τὧμον
οὐ διάμειπτον

Vobis, o pulchrae, mens mea

29/08/2010

Aqua atque ignis


Theognidis carmen
Οὔποθ ’ ὕδωρ καὶ πῦρ συμμείξεται· οὐδέ ποθ’ ἡμεῖς
πιστοὶ ἐπ’ ἀλλήλοις καὶ φίλοι ἐσσόμεθα.
[Numquam aqua atque ignis commiscebuntur. Numquam nos
fideles mutuique amantes erimus.]

__________________________________________________

18/08/2010

Imitatio Victoris Hugo


Imitatio Victoris Hugo: Tempus amoris, auctore David Money (2002):

Iudice me, numquam fugit aptum tempus amando:
          Ad flammas pectus molles nec clauditur unquam.
Eheu: quod fugit, o compar suavissime, lapsu
Temporis inviso — quod se, mi Flacce, resolvit —
Non est tempus amare alias, sed tempus amari.


_____________________________________________________________

Horatius et Ioannes La Fontaine:

"[........................] Dum loquimur, fugerit invida
aetas: carpe diem, quam minimum credula postero." (HOR. carm. I 11,7-8)

"adnuimus pariter vetuli notique columbi.
Tu nidum servas; ego laudo ruris amoeni
rivos et musco circumlita saxa nemusque." (HOR. epist.I 10, 5-7)

"Deux pigeons s'aimaient d'amour tendre
[.........................................]
Ai-je passé le temps d'aimer? ". (La Fontaine, IX 2 - Les deux Pigeons)

___________________________________________________________

13/08/2010

Sulpiciae I Elegidia (VI)

Sulpiciae I Elegidia

Amantes noctu conveniunt, sed vicit amorem virginalis pudor et Sulpicia territa fugit ex amplexu Cerinthi. Postridie iam paenitet eam facti talemque epistulam scribit iuveni:

VI

Ne tibi sim, mea lux, aeque iam fervida cura
ac videor paucos ante fuisse dies,
si quicquam tota commisi stulta iuventa
cuius me fatear paenituisse magis,
hesterna quam te solum quod nocte reliqui,
ardorem cupiens dissimulare meum.


_________________________

19/02/2010

Sulpiciae I Elegidia (V)

Sulpiciae I Elegidia

V

Estne tibi, Cerinthe, tuae pia cura puellae,
quod mea nunc vexat corpora fessa calor?
A ego non aliter tristes evincere morbos
optarim, quam te si quoque velle putem.
At mihi quid prosit morbos evincere, si tu
nostra potes lento pectore ferre mala?