31/12/2009

Sulpiciae I Elegidia (IV)

Sulpiciae I Elegidia

IV

Gratum est, securus multum quod iam tibi de me
permittis, subito ne male inepta cadam.
Sit tibi cura togae potior pressumque quasillo
scortum quam Serui filia Sulpicia:
solliciti sunt pro nobis, quibus illa dolori est
ne cedam ignoto maxima causa toro.


19/10/2009

Sulpiciae I Elegidia (III)

Sulpiciae I Elegidia

III

Scis iter ex animo sublatum triste puellae?
Natali Romae iam licet esse tuo.
Omnibus ille dies nobis natalis agatur,
qui nec opinanti nunc tibi forte venit.

13/08/2009

Sulpiciae I Elegidia (II)

Sulpiciae I Elegidia

II

Inuisus natalis adest, qui rure molesto
et sine Cerintho tristis agendus erit.
Dulcius urbe quid est? An uilla sit apta puellae
atque Arretino frigidus amnis agro?
Iam, nimium Messalla mei studiose, quiescas;
non tempestiuae saepe, propinque, uiae.
Hic animum sensusque meos abducta relinquo
arbitrio, quamuis non sinis esse, meo.


21/07/2009

Sulpiciae Elegidia

Sulpiciae I Elegidia

I

Tandem uenit amor, qualem texisse pudori
quam nudasse alicui sit mihi fama magis.
Exorata meis illum Cytherea Camenis
attulit in nostrum deposuitque sinum.
Exsoluit promissa Venus: mea gaudia narret,
dicetur si quis non habuisse sua.
Non ego signatis quicquam mandare tabellis,
ne legat id nemo quam meus ante, uelim,
sed peccasse iuuat, uultus componere famae
taedet: cum digno digna fuisse ferar.


13/05/2009

Quae est Sulpicia?

Salvete, lectrices et lectores Latini.

Quae est Sulpicia?

Sulpicia
nomen fuit duabus poetriis Romanis.

Sulpicia (I) prima, quae Augusto regnante floruit, dicitur unica poetria Romana esse, cuius carmina tradita sunt. Quae inveniri possunt in tertio libro Corporis Tibulliani (c.13 – 18): in ea collectione carmina eorum poetarum sunt, qui in circulo Messallae numerabantur. Filia sororis (vel fratris?) Messallae erat, quae amorem suum Cerinthi cantat.

Sulpicia (II) altera, quae dicitur Minor, sub imperio Domitiani vixit. A Martiale (x. 35, 38) laudata est, qui eam comparavit cum poetria Graeca Sapphone.

Sulpicia quoque est nomen mihi, auctrici huius paginae interretialis, ubi nuntia et symbolae et opera et epistulae et praesertim poesis et carmina et acta feminarum Romanarum et aliarum antiquarum aut recentiorum atque etiam earum quae nostris in temporibus Latine scribimus, edita erunt.

Sed de me plura alio die.

Spero fore ut omnes Sulpiciam legatis!