17/01/2012

Τὸ ναυάγιον

Ille diēs miserī fātum mihi nectit amōris:
      Naufragium mentis lūx fuit illa meae.
Laesa silentiō eram noctis caecae furibundō:
       Contigit ingeniō digna ruīna meō.
Hūc feror atque illuc, nec vīvere sīc mihi ventō
      Nec placet insānae pandere vēla salō.
Sīn crās tempestas submerserit saeva carīnam,
       Naufragiī tabulās colligat ille meī.