25/10/2013
Τὰ ψεύδη
Ars sī inspīrat dulce venēnum Pūnica lentē,
Omnia miscentur: fābula falsa bonā.
Et sī adsunt mendācia vāna latēntia fraude,
Pectora franguntur, ficta quod aura fluit.
09/10/2013
Τὸ θερμὸν καὶ ἅγιον πνεύμα
Mūtuus adsit amor, veniat, Cērinthe, quod angor.
Respice, quam caldās increpat aura precēs.
Integrior semper veniat mihi candidiorque,
Vt foveat mentis frigida regna merae.
Quae tam dulce gelū mihi fervens aura resolvet?
Nōn erit āeris, heus! pūra erit atque tua.
26/07/2013
Τὸ δολερὸν εἴδωλον
Ō Veneris vīs maxima, quae incautae mihi rēpis
inter somnia sīc exagitāns animum,
Vt pressum videar Cērinthum prōpudiōsē
admodum habēre et edax bāsia multa dare.
Ecce autem illūsōria nescio quae simulācra
iam mentem capiunt et vigilans cupiō.
Sed vacuīs dēlīrāmentīs falsa subinde
sum mendācī hominī crēdita nōn meritō.
19/04/2013
Πυκνὸν φίλημα
Spissum basium
secreta mysteria
tibi mussabit.
Tacitus tactus oris,
caelestis libatio.
16/03/2013
Ἡ νυκτερινὴ ἀσπίς
Nox est saepe dolōre quasi aspis corpore serpēns,
Anxia quae mordet pectora nūda mihi.
Dūcit amor corde ex īmō suspīria crēbra,
Vīrus quod mentis somnum adimit cupidum.
14/02/2013
O Cupido!
Improbus nunc mē occidis, ō Cupīdo!
Saepius vērō taceō susūrrans
vōculīs fatentibus ignem amārum,
dulce venēnum.
Inscription à :
Articles (Atom)