01/01/2011

Pietas nova

Πολυστρόφαλιγξ φίλια

Allicis, expellis; sequeris, fugis; es pius, es trux.
     Me vis, me non vis; me crucias et amas;
Promittis, promissa negas; spem mi eripis et das.
     Iam iam ego vel sortem, Tantale, malo tuam.
Durum ferre sitim circum salientibus undis,
     Durius in medio nectare ferre sitim.


2 commentaires:

  1. Societas enimvero procelosa.
    Sed sitis aliquando suspiratu depellitur...

    RépondreSupprimer