07/12/2012

Οἰνόμελι

Sī darent Deī tua lābra blandō
stringere amplexū, fierem beāta.
Nē bibam immō mī miserae tua obstant
mellea vīna.
Sunt enim Deī  minimē suāvēs,
quī puellam Sulpiciam vetantēs
mella Cerinthī bibere abnuant et
dulcia mulsa.


Aucun commentaire:

Enregistrer un commentaire